- ENTHEI
- ENTHEIGentilium Vates. Firmicus. Astronom. l. 8. c. 20. Vates faciet. Entheos, qui in templis consueverint vaticinari. Et c. 26. Entheos sacerdotes faciet, dantes vera responsa quaerentibus. Item l. 6. c. 3. Entheos faciet, templorum obsequiis depuatos, qui latenti divinitatis instinctu mutato mentis ordine et instantis veligionis potestate possessi, petentibus hominibus futura praedicant. Ex Graeco Ε῎νθεοι q. a Deo insessi Apud Minucium Caecilius reddit, pleni et mixti Deo vates. Virg. Aen. l. 6. Afflati Numine propiore Dei et c. Unde ενθυσιάξειν, Numine corripi, quod lauro comestâ fieri credebant aliisque modis. Sic progressos ad hiatum, in quo postea Delphici templi penetralia collcata olim homines mente statim alienari ac ενθυσίαξειν Saitos legimus, spiritu qui exinde ascendebat, hausto. Postea cum permulti in illo furore praecipites in voraginem ferrentur, vaticinandi munus Virgini datum, quae ut eo perfungi tute posset, machina exstructa super qua sine periculo exsultaret et oracula redderet, quae Tripodis, propter tres quas habebat bases nomen obtinuit. Huic feminibus diductis insidebat Pythia postquam ex sacro fonte bibisset laurumque manducasset, perque interfeminium se insinuantem spiritum accipiebat, et eo tum, plena vaticinabatur, vel potius deliria effutiebat. Scholiastes Aristoph. Ε᾿πικαυημένη τῷ τρίποδι, καὶ διαιροῦσα τὰ ὀκέλη, πονηρὸν κάτωθεν πνεῦμα διὰ τῶ γευνητικῶν ἐδέχετο μορίεν καὶ τὰς τρίχας λύουσα, καὶ ἀφρὸν εν τοῦ ςτόματος πέμπουσα, καὶ μαίνουσα, τὰς μαντείας, καὶ μᾶλλον ματιας ἐφθέγγετο ut alia omittam. Nempe Prophetam veri Dei raptus hoc modo in Hypothetis suis imitari utrumque et exprimere conatus est Satanas, ut infra dicemus in Insania.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.